- DUROBRIVAE et DUROCOBRIVAE Trinobantum vel DUROBROVAE
- DUROBRIVAE, et DUROCOBRIVAE Trinobantum vel DUROBROVAEnunc Hartford, teste Camd. opp. Angliae inter Durolipontem 35. et Lindum 56. m. p. ad Leam fluv. in Comt. Harfordiensi, 15. mill. a Londino in Bor. Baudr. vel. teste eodem Camd. Dornford, Talboto vero est Stanford opp. eiusdem tractus. Apud Scriptores haec loca confunduntur Durocobrivae, Durobrivae, Durobrus , et Durobrovae. Sed Durobrivae, vel Durocobrivae idem sunt Dornford. Durobrovae, Dorncester, vel Caster, teste Lhuydo apud Wandlesford. Durobrus vero teste Camd. Rochester, h. e. Roffa. Licet Talbotus Maydston esse contendat. Camd. Durobrivae, Dornford, et Caster duo viculi non procul a Wandtesford, vel Wansford in confin. comitat. Northampton. et Huntington. Durocobrivae iuxta Flamstead, et Redburn in comit, Hertfordiensi. Durobrus vero et Durobrovae. Rochester urbs ampla Ep. Cantii. Ad Medweagum fluv. 5. mill. Angl. ab aestuario Tamesis in Austr. media fere inter Cantuariam ad Ort. et Londinum ad Occ. Vide Roffa. Baudr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.